- OBSTRIGILLA
- OBSTRIGILLALatinis dicta est annuli pala, Graece σφενδόνη, πυελὶς et σφραγιδοφύλαξ: quod gemmam insertam et inclusam constringeret et obstrigillaret. Unde in optimis Glossis, Obstrigillum, σφαγιδοφύλαξ. Sed et obstrigilla soccorum, occurrunt apud Plin. l. 9. c. 35.de margaritis: Nec crepidarum tantum obstrigillis, sed totis socculis addunt. Ubi hâc voce indigitantur ansulae, vel corrigiae, quibus adstringuntur crepidae: Graeci ὑσκλούς vocant, unde ὑσκλωτὰ ὑποδήματα, apud Dicaearchum. Vide quoque supra Obstragula. Vocis origo a striga et strigare, de quibus suô locô. Hinc Obstrigillare, i. e. obstare, contrarium esse: apud Solinum c. 53. ubi de margaritis: Huic tamen providentiae aetas obstrigillatur; nam candor senectâ dispuerit, et grandescentibus conchis flavescunt margaritae. Nempe in profundum subsidunt quidem altoque se mergunt conchae margaritariae, ut a Sole defendant ac vindicent partus suos, qui candorem perdunt et fucantur radiis penetrati ac percussi: sed huic earum providentiae obstrigillatur, h. e. adversatur aetas; cum aeque aetate ac senectâ candor earum dispereat. Sic Varro apud Nonium, Lex neque innocenti propter simultatem obstrigillat, neque nocenti propter amicitiam ignoscit. Idem de R. R. Tu invides tanto Scriptori et obstrigillandi causâ figlinas reprehendis. Et de Vita Pop. R. apud eund. obstrigllare, pro impedire, positum est: Quod Curio, quum id fecisset, dicebat amicis, ut illi renuntiaretur, se obstrigillaturum, ne triumphus decerneretur aut ne iterum fieret Consut. Inde Obstrigillator, qui prae invidia aliorum progressus ac processus impedit. Varro; Aemulum illius artis atque obstrigillatorem etc. VIde Salmas. Not. ad Historiam Aug. in Carin. c. 20: et ad Solin, passim, inprimis p. 1165.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.